Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere,
ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis,
quae gignuntur e terra! quam multae quamque de
variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni
copia plurima et certissima argumenta sumuntur1 ad
cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur,
idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum,2
in physicis quidem, Democriteum3 puto. pauca mutat
vel plura sane; at cum de plurimis4 eadem dicit, tum
certe de maximis. quod idem5 cum vestri faciant, non
satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.
6.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.